Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos a Joanne baptizatos, nondum tamen confirmatos, quia post baptismum non acceperant manuum impositionem, et interrogavit eos: Accepistisne Spiritum sanctum credentes? id est manuum impositionem, qua datur Spiritus sanctus. Ad quem illi: Sed nec de Spiritu sancto mentionem audivimus. Ad quos ille: Non sufficit baptismus Joannis. Et statim baptizati sunt in nomine Domini Jesu Christi. Et cum imposuisset eis manus post baptismum, acceperunt Spiritum sanctum, et loquebantur variis linguis. Et quidam eorum prophetabant praedicentes futura. Erant autem omnes fere duodecim, forte undecim, vel decem erant, et est appositum fere ad temperamentum. Et praedicavit ibi Paulus apostolus cum fiducia per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. Et qui prius prohibitus fuerat a Spiritu sancto praedicare in Asia Minori, nunc eodem Spiritu sancto inspirante, praedicabat Ephesi. Ex quo patet, quod admiranda sunt judicia Dei. Cum autem praedicaret Ephesi, quidam obstinati, et incredulitate pertinaces, maledicebant doctrinae ejus coram multitudine. Descendens autem ab eis segregavit secum discipulos, disputans in schola cujusdam tyranni, id est nobilis, vel forte nomen proprium est illius, a quo conduxerat domum, in qua docebat discipulos suos, tanquam regens scholas, et hoc fecit per biennium. Et in eodem bienno scripsit Epistolam primam ad Corinthios. Et faciebat Deus magnas et multas virtutes per manus ejus, ita ut sanarentur languidi, quibus superponebantur semicinctia. Dicuntur autem semicinctia, vestes tantum ab uno latere pendentes, vel quaedam zonae, vel quoddam genus sudarii, quo Hebraei utuntur, quo laborantium sudor abstergitur.